monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 2, 12
BUTEO hoc colore: 'vocetur' inquit 'ille Ciceronianus [ille] cliens, amicus; excogitavi, quomodo Cicero sua periret manu.' CESTIUS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antoni castris fuit ob hoc ipsum, quod Ciceronis eram cliens: difficillimae mihi expeditiones (man)dabantur. tunc quoque vocatus sum quasi ad poenam: 'i', inquit 'occide Ciceronem; nec credam' inquit 'nisi attuleris caput. ' magisque admiratus est potentiam suam, quod Ciceronem Popillio non licebat (servare, quam quod sibi Ciceronem licebat) occidere. FUSCUS ARELLIUS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset. facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum se pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: 'eo magis occide quem mori non vis. ' hic color displicebat PASSIENO, quia +ad testem+ ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur.